- CUSTOS
- CUSTOSfrequens apud Romanos nomen, denotabat Viros sapientes, qui pueritiae regendae erant praefecti. Virg. l. 5. Aen. v. 546.Custodem ad sese comitemque impubis IuliAepytidem vocat. ----- -----Horatius, l. 1. Serm. Sat. 4. v. 118.Dum Custodis eges.Et in Arte, v. 161.Imberbis iuvenis tandem Custode remotô, etc.Hi aliô nomine ab eodem Reges vocantur, l. 1. Carm. Ode 36. Alias Comites Latinis, Graecis antiquioribus Ε᾿υνοῦχοι et Α᾿οιδοὶ, insequentibus Α᾿κὀλουθοι et Παιδαγωγοὶ; quorum praecipuum munus erat, temperantiam docere: unde ingenuorum liberis ante pubertatem statim praefici solebant, ut viderent, ne τῆς ὥρας χαρἰζεςθαι auderent. Inprimis vero antiquitus matronae καὶ τὸ Γυναικεῖον illorum fidei committebatur, qualis celeberrimus ille Homeri fuit Odyss. γ. qui Α᾿οιδὸς ab illo dicitur: ab aliis Ε᾿υνοῦχος, non ob corporis labem, sed ob munus quod sustinebat; pudicitiae enim Clytem nestrae custodiendae admotus erat, a marito eius absente: Hodie Custodem exponeremus. Eunuchi enim iidem dicebantur olim, qui Custodes postea. Sic de Menoete, Argiae comite ac custode, Papinius Statius, l. 12. Theb. v. 205.----- Virginei custos monitorque pudoris.Vide quoque eum, l. 7. et 11. ubi de Phorbante et Actore, eiusdem Argiae custodibus. Horum vice Barbari, quo suspicioni locus non esset, castratos postmodum fere et Eunuchos, hôc sensu dictos, adhibuerunt. Qui cum γυναικωνίτιδα non modo occuparent, sed et puerorum curae praeficerentur, manifestam integris gentibus ruinam invexerunt. Qua de re vide querelam Platonis de Legg. l. 3. Corruptela ad Graecos inde et Romanos manavit, uti discere est ex Ovidio, Propertio, Aliis. Vide Dan. Heinsium, Introduct. in Hesiodi l. c. 6. et supra in voce Cantor, uti de alia vocabuli notione intra, Nongenti, it Torcular, Tyre, Vestibulum. apud C. Nepotem, Cimone, c. 4. occurrit praediorum hortorumque Custos, et apud Cicer. pro Flacco, Hermippus Custos in frumento publico dicitur positus. Alii iterum Custodes, apud Caesarem de Bell. Gall. l. 1. c. 20. Dumnorigi custodes ponit, ut, quae agat quibuscum loquatur scire posset. Et Cicer. Philipp. 2. Quoties te Pater tuus domô suâ eiecit? Quoties custodes posuit, ne limen intrares? Hodie in Ecclesia Romana Custos dicitur, Presbyter aut Clericus, cui Templi cura incumbit, aedituus, qui custos Ecclesiae in Ord. Roman. alibi Custos Altaris. Eius est, signum quoque dare in vespertinis nocturnisque officiis, vela, vestesque sacras ac vasa sacrorum, codices quoque,instrumentaque cuncta, uleum in usum Sanctuarii, ceram et luminaria, curare, isidorus in Regulâ, c. 19. Vide quoque supra, Abbates, it. Acerna. In Monasteriis Feminarum Custrix vocatur, quae id officii gerit, apud wolfardum Monach. de Vita S. Walburgis, l. 3. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.